monumenta.ch > Plinius > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 27
{XI} sunt autem fuci sine aculeo, velut inperfectae apes novissimaeque a fessis aut iam emeritis inchoatae, serotinus fetus et quasi servitia verarum apium, quam ob rem imperant iis primosque expellunt in opera, tardantes sine clementia puniunt. neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuvant eas, multum ad calorem conferante turba.